- DIBAPHUM
- DIBAPHUMpurpurae apud Vett. epitheton, quia bis tingebatur. Horat. l. 2. Od. 16. v. 35.------ ------ Te bis AsroMurice tinctaeVestiunt lanae.Non tamen, quod purpurâ, ut apud Graecos, sed quod cocco bis tinctum est, qpud Hebraeos id sonat, quibus sani dicitur: a verbo [Gap desc: Hebrew], quod iterare et duplicare est. Vide supra. De istiusmodi purpura Plin. l. 9. c. 39. nec multo post rubra, Tarentina, huic successit dibapha Tyria, quae in libras denariis mille non poterat emi. Hac P. Lentulus Spinter Aedilis curulis primus in praetexta usus improbabatur: quâ purpurâ quis non iam triclinaria facit? Fuit autem is Spinter Aedilis A. U. C. septingentesimo, Cicer. Cos. etc. Casp. Barth. ad Stat. Theb. l. 9. v. 690.Ipse bis oebalio saturatam murice pallam,Lucentesque auro tunicas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.